monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 53, 9
Ecce enim Deus adiuvat me, et Dominus susceptor est animae meae. Venit ad secundam partem, ubi post orationis devotissimam sanctitatem, auxilium sibi Domini spirituali praesumptione promittit. Adiuvat, dixit, utique laborantem; ut potuisset ferre quae supra eum nitebantur impii congregare. Sequitur etiam quod sit istud adiutorium; id est, et Dominus susceptor est animae meae. Quem ille suscipit, non solum in laboribus adiuvat, sed etiam a peccatis omnibus miseratus absolvit. Et intuere quia dicit, animae meae; ut, etsi corpus periculis exponitur, animae tamen salus illaesa servetur. Ipsam quippe novit in sanctis suis specialiter custodire, per quam in iudicio creditur hominem larga pietate coronare.